monumenta.ch > Hieronymus > Ioannes, 17
Hieronymus, Ioannes, 16 <<<     >>> 18

Caput 17 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1 haec locutus est Iesus et sublevatis oculis in caelum dixit Pater venit hora clarifica Filium tuum ut Filius tuus clarificet bnf10439.216 v te
2 sicut csg48.380 dedisti ei potestatem omnis carnis ut omne quod dedisti ei det eis vitam aeternam
3 haec est autem vita aeterna ut cognoscant te solum verum Deum et quem mbnf10439.217 risisti csg51.255 Iesum Christum
4 ego te clarificavi super terram bnf17226.221 opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam
5 et nunc clarifica me tu Pater apud bsb6573.243 r temet ipsum claritatem quam habui priusquam bnf10439.217 v mundus esset apud te
6 manifestavi nomen tuum hominibus uwb1.294 quos dedisti mihi de mundo tui erant et mihi eos dedisti et sermonem tuum servaverunt
7 nunc cognoverunt quia bnf10439.218 r omnia quae dedisti mihi abs te sunt
8 quia verba quae deuwb68.164 rdisti mihi dedi eis et ipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi et crediderunt quia tu me misisti
9 ego pro bnf10439.218 v eis rogo non pro mundo rogo sed pro his quos dedisti mihi bnf9389.213 v quia tui sunt
10 et mea omnia tua sunt et tua mea sunt et clarificatus sum in eis
11 et iam non sum in mundo et hii in munbnf10439.219 rdo sunt et ego ad te venio Pater sancte serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi ut sint unum sicut et nos
12 cum essem cum eis ego servabam eos bsb6573.243 v in nomine csg48.381 tuo quos bnf10439.219 v dedisti mihi custodivi et nemo ex his perivit nisi filius perditionis ut scriptura impleatur
13 nunc autem ad te venio et haec loquor in mundo ut habeant gaudium meum imbnf10439.220 rpletum in semet ipsis
14 ego dedi eis sermonem tuum et mundus odio eos habuit quia non sunt de mundo sicut et ego non sum de mundo
15 non rogo ut tollas eos de mundo sed bnf10439.220 v ut serves eos ex malo
16 de mundo non sunt sicut et ego non sum de mundo
17 sanctifica eos in veritate sermo tuus veritas est
18 sicut me misisti in mundum et ego misi eos in munbnf10439.221 rdum
19 et pro eis ego sanctifico me ipsum uwb1.295 ut sint et ipsi sanctificati in veritate
20 non pro his autem rogo tantum bnf9389.214 r sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me
21 ut omnes unum bnf10439.221 v sint bnf17226.222 bsb6573.244 r sicut tu Pater in me et ego in te ut et ipsi in nobis unum sint ut mundus credat quia tu me misisti
22 et ego claritatem quam dedisti mihi dedi eis ut sint unum sicut nos unum bnf10439.222 r sumus
23 ego in eis et tu in me uwb68.164 v ut sint consummati in unum et cognoscat mundus quia tu me misisti et dilexisti eos sicut me dilexisticsg51.256csg48.382
24 Pater quos dedisti mihi volo ut ubi ego sum et illi bnf10439.222 v sint mecum ut videant claritatem meam quam dedisti mihi quia dilexisti me ante constitutionem mundi
25 Pater iuste et mundus te non cognovit ego autem bnf10439.223 r te cognovi et hii cognoverunt quia tu me misisti
26 et notum feci eis nomen tuum et notum faciam ut dilectio qua dilexisti me in ipsis sit et ego in ipsis

csg75.744

Hieronymus, Ioannes, 16 <<<     >>> 18
monumenta.ch > Hieronymus > Ioannes, 17

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik